monumenta.ch > Plinius > sectio 238

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 238
{LXXII} sunt qui incoxisse aceto utilius putent. quin et in potu farinam eam ruptis convulsisque, eversis ex aceto salutarem promittunt. reverentiores cinerem eius ex aqua bibunt, feruntque et Neronem principem hac potione recreari solitum, cum sic quoque se trigario adprobare vellet. proximam suillo fimo vim putant.